Hľadaný výraz: Mt 26,30-35; Mk 14,26-31; Lk 22,31-34; Jn 13,36-38, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31 Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". 32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”. 33 Respondens autem Petrus ait illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”. 34 Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”. 35 Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

26 Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. 27 Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”. 28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”. 29 Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”. 30 Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”. 31 At ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant.

31 Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; 32 ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”. 33 Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”. 34 Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.

36 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”. 37 Dicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”. 38 Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.

1

mail   print   facebook   twitter